[43] EPISTOLA XLIII.

Reverendo viro, eruditione & virtute praestanti

D. ALBERTO HARDENBERGIO,

Doctori Theologiae in Ecclesia DEI, in urbe inclyta Brema docenti Evangelium, Fratri carissimo,

S. D.

Reverende Vir & carissime frater, Daniel in sua narratione expresse nominat Filium DEI, cum ait; conspectum esse quartum inter tres vivos, qui in ignem conjecti erant in Babylonico fornace. In talibus incendiis nunc quoque ipse Filius DEI & servat & servabit Ecclesiam suam. Laetemur nos procul abesse a Synoda Tridentina, in qua octobri mense fient decreta haud dubie plena monstruosae impietatis •περι αρτολατρειας•. Expectari •καταστροφην• ejus Synodi, utile esse judico. Nunc de pace cum vicina urbe agetur: & legati hic aliquot diebus fuerunt, nunc accesserunt ducem Saxoniae. Osiandri librum ubi videris quaeso ut de tuo judicio ad me scribas. Ego quoque cum legero, significabo, quid mihi videatur. Nimirum abjicit imputationem, & obscurat consolationem necessariam, qua etiam renatis opus, ut acquiescant in Mediatore, & statuant se placere propter ipsum Sacerdotem & deprecantem pro nobis, & propter ejus meritum, non eo quod effecerit, novitatem in nobis. Sed hac de re tuum quoque judicium flagito. Quaeso ut mittas in Angliam fasciculos Georgii Majoris. Bene Vale. XII. Octobris.

PHILIPPUS.